Natura

 

Hieme in montibus circum lacum Tegerinsevensem sitis pulcherrima nix iacet, quae similis est pulveri tenuissimo.

Viator si sole oriente e lecto surrexerit, praemio eximio afficietur:

Aestate oculi hospitum locis amoenissimis cum pratris viridibus et vaccis beatis delectantur.

Nihil differt: Ubique, quo viatores spectant, sunt animalia. In pascuis montanis campanae vaccarum audiri possunt. Interdum etiam exsibiliationes murum alpinorum, qui viatores effugiunt, intellegi possunt.

 

 

Si viatores fortuna utuntur, videre possunt, quo modo rupicaprae trans saxa saliunt, et miro celeritate tales montes arduos ascendunt, in qualibus homines vix stare possunt.

Quia aqua lacus mundissima est, multitudo piscium variissimorum circumnatat. Delectum eorum in piscatione emi aut comedi potest.

Vespere, cum viatores domum reverterunt, in extrema silva interdum capreae cervique aspici possunt.

Impressiones